- MITYLENE et MITYLENAE
- MITYLENE, et MITYLENAEplurali numerô, urbs maxima Lesbi iuxta Methymnam, Archiepiscopalis sic dicta a Mitylene Macaris filia. Hodie Metelin, sicut et insula ipsa, quae postquam variis dominis subfuit, Turcis ab Andronico Iuniori A. C. 1338. erepta est, postea sub Venetis fuit, hodie iterum sub Turcis, a tempore Baiazethis II. qui decies octies Insulam agressus, tandem illam occupavit, A. C. 1498. Vide P. Iovium Histor. l. 8. c. 10. Patria fuit Pittaci ex 7. sapientibus unius, item Alcaei poetae, Diophanis oratoris, et Theophanis historici, qui Magno Pompeio admodum familiaris fuit. Dehacscribit Vitruvius l. 1. c. 6. quod magnifice, et eleganter aedificata fuerit, sed non prudenter posita, in qua Auster cum flat, hominesaegrotat, cum Corus, tussiunt, cum Septentrio, restituuntur in salubritatem. Ab hoc oppido etiam tota insula sic dicta fuit, tempore Eustathii. Longus Sophisa Poemenicorum l. 1. Πόλις ἐςτὶ Λέσβου Μιτυλήνη, μεγάλη, καὶ καλὴ. Διείληπται γὰρ Ε᾿υρίποις, ὑπεισρεούσης τῆς θαλάσσης, καὶ,κεκόσμηται γεφύριας ξεςτοῦ καὶ λευκοῦ λίθου, νομίσεις οὐ πόλιν ὁρᾷν, ἀλλὰ νῆσον. Pulchrae epithetô quoqueillam ornat Horat. 1. Ep. 11. v. 17. Strab. l. 13. κατεσκεύαςται δὲ τοῖς πᾶσι καλῶς, Cicer. contra Rullum, c. 16. eam vocat urbem et naturâ, et situ, et descriptione aedificiorum, et pulchritudine inprimis nobilem, agros iucundos et fertiles. Cum Rhodo aliquoties a Poetis coniungitur. Vide Horat. l. 1. Carm. Od. 7. et Martial. l. 10. Epigr. 68. v. 1. Hinc adiectivum Mitylenaeus. Lucan. l. 8. v. 109. Utrumque dixêre veteres Mytilene, et Mytylene. Sed posteriusinter barbarismi species refert Stephanus, Grammaticus Byzantius, in comm. ad Dionysium Thracem, et Μυτιληναῖον dici iubet, addens rationem, ἀπὸ γὰρ τοῦ Μύτωνος τοῦ κτίςτου Μυτιλήνη καλειται. Suffragantur nummi veteres, Voss. in Melam p. 201. Duos habet eximios portus, Geremia et Caloni, hodie dictos. Nic. Lloydius. Vide Myttlene.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.